previousnext


29
Facsimile

Das II. Capitel.
De Notarum in Tripla et Sesquialtera denigratione et perfectione.
Wie etliche Noten in der Tripla und Sesquialtera zu besserer und mehrer bequemligkeit im singen zu zeichnen seyn.

Brevem image in tripla, et Semibrevem image in Sesquialtera proportionem si quando contra tactum cantatur, denigrandam operæ precium esse duxi, quò commodiùs tactus tam in Tripla quam Sesquialtera observari et discerni possit.

Præterea et hoc monendum, perfectionem hactenus â plurimis etiam in sesquialtera observatam fuisse, ita, ut ad semibrevem image quando per sequentem image perficitur, punctum nullum apposuerint, nigredineque ubi necessitas re-


30
Facsimile

quireret, perfectionem ademerint. Recentiores verò plerique quibus etiam Sethus Calvisius calculum suum adjecit hoc non observant, sed semper punctum ad semibrevem image, licet perfectam in Sesquialtera, et ad brevem image in tripla ad scribunt, hacque ratione perfectionem ut rem non adeò necessariam tollunt.

Frustra non fit pro plura, quod potest fieri per pauciora.

Ideoque licèt in prioribus Germanicarum mearum Musarum perfectionem observaverin; tamen in posterioribus operibus Latinis et Germanicis puncti correctione eandem abrogavi.


previousnext