previousnext


52
Facsimile

De Signis Proportionatis in Tactu Inaequali.
Tactus Inaequalis seu Trochaicus est duplex: Major et Minor.

Major vulgo proportio Tripla, Minor Sesquialtera dicitur. Tripla est, quando tres Semibreves image image image vel his æquivalentes uno mensurantur Tactu. Signa ab Orlando, Marentio, Felice Anerio et aliis ponuntur: imageimage imageimage image imageimage imageimageimage imageimageimage imageimageimage. Sesquialtera est, quando tres Μinimæ, image image image vel his æquivalentes uno Tactu mensurantur. Quemadmodum autem Sesquialtera in Arithmeticis dicitur, quando major terminus semel continet minorem, et præterea dimidiam partem. Sic in Μusicis Semibrevis image, et ejus pars diminuta Minima, ad Tactum Inæqualem in Sesquialtera constituendum requiruntur. Signo autem hoc image convenienter notatur. Sicut enim in Tripla proportione image indicat tres Semibreves image image image ad unum Tactum referendas esse, Ita in Sesquialtera image tres Semilbreves ad duos Tactus referendas esse denotat. Reperiuntur et alia signa, ut imageimageimage imageimageimage imageimageimage imageimageimage imageimageimage imageimageimage imageimage imageimage imageimage imageimage imageimage imageimage. Ubi tamen notandum, per signum Majoris prolationis image vel image, quando omnibus vocibus simul apponitur, notari Sesquialteram, sin verò in una tantummodò voce reperitur, notari augmentationem, vel Subduplam, quod videre licet infra in subsequenti exemplo Nobilis Benedetti Palavicini.

Itali moderni volunt.      
In proportione ad Tactum unum  tres imageimageimage contra duas imageimage  in tempore perfecto  majore imageimage  cantari debere.  
tres imageimageimage loco duarum imageimage  minore imageimage 

Quemadmodum enim in Tactu Aequali sub tempore perfecto Majore image, duæ Semibreves image image, sub Minore image, duæ Minimæ, image image ad unum Tactum referuntur. Ita sub tempore Majore, nascitur pro-


53
Facsimile

portio trium Semibrevium image image image, et sub Minore, trium Minimarum image image image, ad Tactum unum referendarum. Utrumque sub signo image (tres Notas in proportione tantùm valere, quantum in Tactu Aequali, duæ valent) denotante, adjungendo tempori perfecto vel minori imageimage vel majori image.

Verum tamen plurimos sua ipsorum præcepta non οbservare, et indiscretè unum pro altero usurpare vîdeo. Quapropter ne superfluis remorentur discentium et canentium animi, omnia in principio exhibita Signa, à Musicis etiam præclarissimis ad hanc usque horam usurpata (ut potè nihil, nisi non usque adeò necessarias et utiles, imò intricatas difficultates exhibentia) è tabulis Μusicis prorsus tollenda et removenda, atque in Tripla (image image | image image image) unicum hoc Signum image vel image; in Sesquialtera autem (image image | image imageimage) image usurpandum esse, pro tenuiori meo judicio arbitror.

Ac licet quidam in ea sint οpiniοne, etiam Sesquialteram et in Hemiola Notulas denigratas abolendas esse, cùm et hæ et si quæ aliæ hujus generis sint, per unicam Triplam exprimi possint. Tamen incommodè fieri haud dixero, commodioris si distinctionis ergò in gratiam Canentium certis relinquantur Cantionum generibus. Triplam nempe in Motetis et Concertis. Sesquialtera verò in Madrigalibus, præsertim autem in Galliardis, Courantis, Voltis et aliis id generis Cantionibus, in quibus celeriori Tactu necessariò opus est, retineatur. Prοpterea, quοd pleræque harum Cantionum tam celerem Tactum requirant, ut pro novitate rei, mihi de novis nominibus, non eum in modum ante hac usurpatis, cogitandum fuerit, atque adeò voce Sextupla vel Tactu Trochaico diminuto rem exprimere conatus sim.


image

54
Facsimile

Hemiolam minorem image image | image image image præterquam in Sextupla rarò. Majorem verò image image | image image image ubi sensus verborum hoc requirere, et crebra variorum signorum interpositiο Cantum interturbare et confundere videtur, hîc usurpari posse puto.


previousnext