previousnext


79
Facsimile

Das VIII. Capittel.
De Tactus seu Mensuræ variatione in Cantilenæ tum progressu tùm egressu.
Uff was massen etliche Variationes und Verenderungen in depressione et elevatione Vocis et Tactus angestellet werden können.

Cantus non est praecipitandus, fit enim confusio totius Symphoniæ etiam jucundissimæ. Ad Tactum autem productiorem harmonia fit gratior, et melius percipitur.

Mensuræ etiam servanda est æqualitas, ne harmonia deformetur vel turbetur. Nam sine lege et mensura canere, est Deum ipsum offendere, qui omnia numero, pondere et mensura disposuit, ut Plato inquit. Sed tamen pro ratione Textus interdum tardiore Tactu, interdum celiore per vices uti, singularem majestatem et gratiam habet, et Cantum miriſicè exornat.

Nec minorem Venerem harmoniæ et Cantilenis cοnciliat, variatio Vocum humanarum et Instrumentalium, si interdum vivaciore, interdum remissiore voce Cantilenæ concinantur. (In Thesibus Quit screiberi. )


80
Facsimile

Ettlliche wollen nicht zu geben, daß man in compositione alicuius Cantionis zugleich Motettische und Madrigalische Art untereinander vermischen solle. Deroselben Meynung ich mir aber nicht gefallen lasse, Sintemahle es den Motecten und Concerten eine besondere lieblichkeit unnd anmütigkeit gibt unnd conciliiret, wenn im anfang etliche viel Tempora gar pathetisch und langsamb gesetzet seyn, hernach etliche geschwinde Clausulen daruff folgen, Bald wieder umb langsam und gravitetisch, bald abermahl geschwindere umbwechselung mit einmischen, damit es nicht allezeit in einem Tono und Sono fortgehe, sondern solche und dergleichen verenderungen mit eim langsamen und geschwinden Tact. So wol auch mit erhebung der Stimmen, unnd dann bißweilen mit gar stillem Laut mit allem fleiß in acht genommen werde, wie kurtz vorher angezeiget worden.

Præterea cùm non admodum plausibile et gratum, quando Cantores, Organicines et alii Instrumentales Musici Oppidani pro more consueto statim ex penultima cujusque Cantionis Nota, in finalem ultimam sine morula aliqua deproperant, monendos hîc esse puto, qui adhuc ex Principum aulis et aliis benè constitutis Choris Musicis hoc non observarunt, diutius aliquantum in penultima, qualis quantaque etiam illa sit, commorati in quartum, quintum vel Sextum usque Tactum canendo consistant, et de hinc in ultima demum desinant. Cantione ad finem deductâ, reliquæ voces omnes ad voluntatem et nutum Directoris vel Chori præfecti pariter consilescant, nec Tenoristæ in Quinta supra Bassum vel fundamentum (in qua ut plurimùm finis Tenori constituitur) vocem suam in longum, silente Basso protrahant. Sed si Bassus per duo vel quatuor Tactus longiusculè protrahatur, ornamentum et gtatiam Cantilenæ conciliari, nemo est qui negare possit. Georg Quitschreiber.


previousnext